BARO

BARO
I.
BARO
idem posteris, qui Heros et ex proceribus unus, antiquis. A Βἀρος quibusdam: Βαρὺς autem modo bardum et stupidum; modo elatum, genetosum, fortem notat. Alciatus Barones, quasi Verones vult dictos, a populo Hispaniae, nomen illud a fluvio quodam Celtiberiae deducente. Melius de Anglo-Saxonibus vocis origo atcessitur, quibus Baro idem, quod Latinis Vir. Aliis Var,
et Varon Hispanis, tam pro viro, quam pro Magnate. Francis Antiquis Ber, unde Hautber, pro viro summo, vel maiori domino. Alamannis Bar; hodieque apud Occidentales Anglos, pro domino sumitur. Itaque conveniunt Baro et Vir, in multiplici significatione: utpote, pro homine simpliciter, pro homine praestantiori seu forti, pro marito, etc. Sub Baronis itaque nomine veniunt intelligendi, satellites Imperatorum, a robore et praegrandi corpore: Vassalli seu Clientes feudales in genere: Vassalli Capitales in genere: et Vassalli Capitales maiores, i. e. Duces, Marchiones, Comites, Vicecomites, Magnates: Namque vel maximus horum Principis est Vasallus, eique tenetur Homagii seu Baronagit vinculo. Vide Aimoin. l. 5. c. 49. A. C. 1095. Otto Frisingens. de gest. Frid. I. l. 2. c. 13. A. C. 1154. Pro simplici Magnate Baro, hodie notissimum: sed non pari ubique consideratione. Germani, Galli, Itali, Baronem vocant, qui merum mistumque imperium habet, in aliquo castro, ex concessione Principis: Sic et in Scotia Baro est, qui ius furcarum et fossae habet: sed apud hodiernos Anglos summâ iustitiâ nemo gaudet, Baroniae titulô. Spelmann. in Glossario Archaeol. Olim vero Barones apud illos aestimati sunt, qui in suis dominiis de litibus cognoscebant et latrociniis: an tamen hi omnes maiores Barones? incertum: illud certissimum, maiores Barones habitos esse, qui de Rege tenentes in capite, iudiciis praefuêae Aulae Regiae: nuperius qui in Parlamentariis Comitiis Regi assident et suffragia ferunt, Parlamentarii Barones, Angl. Lords of Parlament nuncupati. Hodierni Anglorum Barones in triplici sunt differentia: Quidam Feodales seu praescriptitii, e priscis Feodalibus Baronibus oriundi: quibus Wilhelmus Conquestor totam Angliam dispertitus est, de se tenendam. Alteri Rescriptitii seu Evocati, qui Brevi Regiô evocantur ad Parlamentum; hi caput extulerunt ab aevo Iohannis et Henrici III. Reliqui tandem Diplomatici, qui Regiô diplomate id fastigii ascendunt, quorum initium ad tempora Richardi II. refertur: Formulam creandi Barones tales, vide apud Eundem. Et quidem vox Baro vel cum ipsis Nortmannis, vel cum Eduardus Confessor auras moresque illorum inbibisset, in Angliam pervenit. Plura de hac voce vide apud retro laudatum Spelmannum.
II.
BARO
mulier quaedam Philosophiae dedita, uti scribit Suidas, unde Philosophos, qui stolidiores essent, Barones vocabant, ut quasi mulierculae per contemptum appellarentur. E' contra autem posterioribus saeculis baro notavit virum. Unde Glossae Philoxeni, Bara ἀνήρ. Vide Voss. l. 2. de Vitiis Serm. c. 3. in Baro, et infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Baro — Caractéristiques Longueur 306 km Bassin 41 400 km2 Bassin collecteur …   Wikipédia en Français

  • baro- — ♦ Élément, du gr. baros « pesanteur ». ⇒ bare. baro élément, du gr. baros, pesanteur , impliquant une idée de gravité ou de pression atmosphérique. ⇒BAR(O) , BARY , (BAR , BARO ), élément préf. Premier élément de compos. sav. signifiant «… …   Encyclopédie Universelle

  • Baro — bezeichnet: eine Stadt in Nigeria, siehe Baro (Nigeria) einen Fluss in Äthiopien, siehe Baro (Fluss) ein römisches Cognomen, siehe Baro (Cognomen) ein Dorf in Guinea, siehe Baro (Guinea) Balthazar Baro (1596–1650), französischer Schriftsteller… …   Deutsch Wikipedia

  • baro — BARI , bár(ă) elem. Greutate, presiune ; grav . (din fr. baro / bary , bare, cf. gr. baros, barys) Trimis de tavi, 22.04.2004. Sursa: MDN  BARO Element prim de compunere savantă cu semnificaţia (referitor la) greutate , presiune . [var. bari …   Dicționar Român

  • Baró — Saltar a navegación, búsqueda Baró País …   Wikipedia Español

  • -baro — o baro, a Elemento prefijo o sufijo del gr. «báros», peso: ‘Barómetro, isobara’. * * * baro o baro, ra. (Del gr. βάρος, pesadez). elem. compos. Significa pesantez , y, por ext., presión atmosférica . Barómetro. Isóbaras …   Enciclopedia Universal

  • baro — baro·cy·clon·om·e·ter; baro·dynamic; baro·phil·ic; baro·re·cep·tor; …   English syllables

  • baro — (del gr. «báros», peso) m. Fís. Bar: unidad de presión. * * * baro. m. Fís. bar2 …   Enciclopedia Universal

  • baro- — bar , baro Prefijo que significa presión. Medical Dictionary. 2011 …   Diccionario médico

  • baro — s.m. [prob. dal nominativo del lat. baro onis briccone, cialtrone ]. 1. (gio.) [chi bara al gioco delle carte]. 2. (estens.) [persona che agisce con inganno] ▶◀ ciarlatano, ciurmatore, furfante, (non com.) gabbacristiani, imbroglione, impostore,… …   Enciclopedia Italiana

  • baro... — baro..., Baro...: Das in zahlreichen Zusammensetzungen auftretende Bestimmungswort mit der Bedeutung »Schwere« ist aus griech. báros »Schwere« gebildet, das zu griech. barýs »schwer« gehört; vgl. 1↑ Bar …   Das Herkunftswörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”